"Adeo" inquit "veteres Romani litteras Graecas nesciverunt et rudes Graecae linguae fuerunt, ut stellas, quae in capite tauri sunt, propterea,"suculas" appellarint, quod eas Graeci ὑάδας vocant, tamquam id verbum Latinum Graeci verbi interpretamentum sit, quia Graece ὕες, "sues" Latine dicantur. Sed hyades" inquit " οὐκ ἀπὸ τῶν ὑῶν, ita ut nostri opici putaverunt, sed ab eo, quod est ὕειν appellantur; nam et cum oriuntur et cum occidunt, tempestates pluvias largosque imbres cient. Pluere autem Graeca lingua ὕειν dicitur"